miércoles, 26 de octubre de 2011

De coetu in diem Veneris

Proximus coetus non habebitur in Deversorio discipulorum, ut solitum est apud nos, sed una exhibitionem quamdam in instituto -sive opus fundatum- Juan March lustrabimus quae inscribitur Alexander Deineka. Exhibitio agitur de artifice sovietico. Ni fallor, nostra Lucia convenit cum praefectoribus huius Musei ut nobis gratuito praebant ducem vel mysthagogum huius generis artificii edoctum, qui nobis imagines explanet. Sic procul dubio magis proderit lustratio atque aliquid de his discemus.

Spectatis imaginibus, finita visitatione, in animo habemus tendere popinam ubi potiones quasdam sumamus ubi locos Vergilianos a Elena propositos tractabimus.

Conveniendum est hora sexta et viginti minutis die Veneris ante ostium Museii, qui in via Castellón 77, prope stationem tramenis subterranei Nunnei (Núñez) de Balboa situm est. Oportet, sodales, ad tempus adesse, ni fallor, ut ducis ope fruamur.

No hay comentarios: