martes, 26 de abril de 2011

DE COETU VENERIS DIEI XXIX MENSIS APRILIS

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione nostrum Augustinum Arredondo visitatum Complutum ivimus, ubi is, sacerdos e familia Iesuitica, in huius congregationis deversorio habitat. Pauca dicam de eo.

Augustinus noster anno XIV saeculo praeterito natus est. Exarso bello civili nostro in exilium pulsus est. Qua de causa commoratus est in Belgio una cum aliis sociis. Illic Latine cum fratribus Belgicis colloquebatur. Postea, ubi in patriam redivit, professor scholas rei Oeconomicae tradidit. Annis nonnagessimis iam septuagenarius rei computatralis curam inchoavit. Nunc etiam litteras Latinas ex cella Deversorii , quae interretialiter apparent, legit atque laetus est de his, quantum Latinitas interrete vigeat. In pecmatibus eius utique nonnulli libri Latini inspiciabantur. Nos beavit sentire quam valeat noster amicus, qui annum duodecentuagesimum agit viribus mentis ac corporis integris. Revera emendatissime Latine efferebat sententias suas pronuntiatu translaticio Hispanico -re mira-. In colloquii fine dixit se oraturum pro nobis. Tum nos: "Attamen te orare pro Latinitate praestare putamus".


Ceterum nescio an eo die quo Compluti degimus erraverim atque dixerim proximum coetum futurum fuisse die Saturni. Locutus sum cum nonnullis sodalibus, qui confirmaverunt condictum autem fuisse die Veneris. Ob eam causam itero: DIE VENERIS habebitur sessio nostra. Spero ne cuiquam molestiam exhibuissem, si erraverim. Tunc vobis veniam peto.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne taIntum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XXIX MENSE APRILI ( die VENERIS hora SEXTA et DIMIDIA)

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: