martes, 12 de abril de 2011

de coetu in diem IOVIS

ALIQUID NOVUM

Quaesivi a nostris Michaele atque Alvaro, num eis liceret ut die IOVIS per exceptionem conveniremus. Annuerunt, atque dixerunt per eos licere. Ergo inter nos coetibus magis assiduos convenit nos confluere die IOVIS in loco assueto. Ad hoc accedit quod telephonice sermones cum nostro Iosepho Maria Sanctio serui, qui mihi indicavit se quoque velle advenire, si convaluerit, nam affectus fuit gravedine nuper. Etiam fieri potest ut die Saturni nos (ambi Iosephi et ipse et quilibet vestrum)Complutum eamus visitatum antiquum sodalem nostrum, patrem Rotundum -Redondo- qui in deversorio familiae Iesuiticae aetate provectus habitat. Sed de his die Iovis spero plura certa vobis nuntiare posse, nam oportet sciamus utrum bene se habeat, utrum admittantur hospites visitationis causa, et alia.

Etiam ultimo coetu quaesitum fuit a nobis quo nomine nuncupetur haec figura rhetorica, qua nomen hominis supponimus qualitati cuidam. Etenim Adonis esse dici potest de viro pulcherrimo aut Venus de pulchra femina. Si vos scitis, facite ut sciamus, nam avidi sumus sciendi. De his etiam mihi misit Elena epistulam privatam. Quod eam me nondum respondisse excusatum habeat spero, sed nihil certum de his inveni.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XIV MENSE APRILI ( die IOVIS hora SEXTA et DIMIDIA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

1 comentario:

CaSFidelis dijo...

Nisi fallor, optime Paule, hic tropus, quo ponitur nomen proprium pro epitheto, "antonomasia" appellatur.